- SEPTIZONIUM
- SEPTIZONIUMPlinio l. 3. c. 5. Septisolium, locus romae in 12. regione a Severo Imperatore fabricatus, sicque a 7. columnarum ordine dictus. Fuit et Septizonium Titi, in 10. reg. cuius meminêre Sueton, in Tito, c. 5. et P. Victor. Meminit Septizonit, inter opera Severi Spartian. c. 19. et 24. quod tamen is potius instaurâssevidetur; erat enim ante illum celebris Romae locus, teste Ammianô l. 15. ubi operis ambitiosi Nympheum Marcus condiderat. Nempe et Severus ibi conditus, et Antoninus Geta fil. eius. De hoc enim sic Auctor praefatus. Illatus est Maiorum sepulchro, hoc est, Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextram, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Apud eundem in Severo sub fin. veteres codices Septizodium exhibent; quomodo etiam scriptum reperit in Eusebii MSS. codd. Ios. Scaliger quem vide Animadvers Euseb. ubi praeclara in hanc rem habet complura: adde Ioann. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta discipl. Hbraeorum l. 3. c. 20. ubi de Heptazono seu Septizonio Planetarum Vettii Valentis vari. De Septizonii Severiani reliquis sic Marlianus Topogr. Romae l. 4. c. 6. Severi Septizonii supersunt tres ordines columnarum invicem superimpositarum. Alios autem quatuor insuper fuisse quidam putant, et ideo Septizonium dictum, quod septem brdinibus columnarum iungeretur, ut septem zonis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.